sábado, 23 de janeiro de 2016

A bênção das refeições na Ordem Beneditina

Ante Prandium (Antes do Almoço)

Sacerdote: Benedicite.
Todos: Benedicite.
Sacerdote: Oculi omnium
Continuam todos: in te sperant, Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal in benedictione. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeulorum. Amen.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Pater noster... [continuam o Pai-Nosso em silêncio até:]
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
O Sacerdote diz: Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. 
R. 
Amen.
O leitor diz: Iube, domne, benedicere.
O Sacerdote: Mensae caelestis participes faciat nos Rex aeternae gloriae. 
R. 
Amen.

Post Prandium (Depois do Almoço)

O leitor começa: Tu autem, Domine, miserere nobis.

R. Deo gratias.
Todos se levantam. O Sacerdote: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.
R. Et sancti tui benedicant tibi. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
O Sacerdote continua: Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. 
R
. Amen.
Este salmo é dito por todos: Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Pater noster... [continuam o Pai-Nosso em silêncio até:]
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Dispersit, dedit pauperibus.
R. Iustitia eius manet in saeculum saeculi.
V. Benedicam Dominum in omni tempore.
R. Semper laus eius in ore meo.
V. In Domino laudabitur anima mea.
R. Audiant mansueti, et laetentur.
V. Magnificate Dominum mecum.
R. Et exaltemus nomen eius in idipsum.
V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
O Sacerdote: Retribuere, dignare, Domine, omnibus, nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam. 
R.
 Amen.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
Pater noster... [todos em silêncio]
V. Deus det nobis suam pacem.
R. Amen.

Ante Coenam (Antes do Jantar)

O Sacerdote: Benedicite.
Todos: Benedicite.
O Sacerdote: Edent pauperes
E continuam todos: et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: vivant corda eorum in saeculum saeculi. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Pater noster... [continuam o Pai-Nosso em silêncio até:]
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
O Sacerdote diz: Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. 
R.
 Amen.
O leitor diz: Iube, domne, benedicere.
O Sacerdote: Ad caenam vitae aeternae perducat nos Rex ternae gloriae.
R. Amen.

In Fine Coenae (Depois do Jantar)

O leitor começa: Tu autem, Domine, miserere nobis.

R. Deo gratias.
Todos se levantam. O Sacerdote: Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. Escam dedit timentibus se. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
O Sacerdote continua: Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui vivat et regnat in saecula saeculorum. R. Amen.
Este salmo é dito por todos: Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Pater noster... [continuam o Pai-Nosso em silêncio até:]
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Dispersit, dedit pauperibus.
R. Iustitia eius manet in saeculum saeculi.
V. Benedicam Dominum in omni tempore.
R. Semper laus eius in ore meo.
V. In Domino laudabitur anima mea.
R. Audiant mansueti, et laetentur.
V. Magnificate Dominum mecum.
R. Et exaltemus nomen eius in idipsum.
V. Sit nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc et useque in saeculum.
O Sacerdote: Retribuere, dignare, Domine, omnibus, nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam.
R. Amen.
V. Benedicamus Domino. 
R.
 Deo gratias.

V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.
Pater noster... [todos em silêncio]
V. Deus det nobis suam pacem.
R. Amen.
E acrescenta: V. Tribuat Dominus benefactoribus nostris pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna.
R. Amen.

In Caena Serotina (Nas outras refeições)

Leitor: Benedicite.
O Sacerdote abençoa dizendo: Collationem servorum suorum benedicat Christus, Rex angelorum. 
R. Amen.


blogger

1 comentário:

elineves disse...

Pena que a mesma postagem não vem com tradução para o português.
Salve Maria!